BRUNDUSIUM

BRUNDUSIUM
BRUNDUSIUM
quae et Brundisium, Brendesium Ptolemeo, Brentesium Stephano, urbs Calabriae ad mare Adriaticum sita viâ Appiâ, eousque praeductâ, et in primis Italiae portu insigni nobilis, ex quo Romanis tritissimus olim fuit in Graeciam Asiamque transitus. Urbs a Cretensibus habitari dicta, qui cum Theseo e Gnosso venerint; dein ab iis, qui cum Iapyge e Sicilia accesserint, Strabo l. 6. Postea Brundusium Regem habuit, cui multum agri ademptum est a Spartanis, qui cum Phalantho Tarentum venerant, Ibid. Brundusini nihilominus post haec eum exulem receperunt mortuumque splendidâ sepulturâ dignati sunt, Iustin. l. 3. c. 4. In nummis occurrit ΒΠΕΝΔΗΣΙΝΩΝ, apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Magna Graecia. A' Brento quodam Herculis filio, si Stephano fides, aut certe a cervini capitis similitudine, quod Mestapii linguâ suâ Βρέντιον appellant. Lucan. l. 2. c. 609.
Brudusil tutas Magnus conscendit in arces.
De situ eius haec innuit idem, Pharsal l. 5. v. 406.
--- Curvique tenens Minoia tecta
Brundusii, clausas ventis brumalibus undas
Invenit, et pavidas hibernô sidere classes.
Ubi curvum dixit, quia semicirculi in formam iacet. Idem Poeta de cadem urbe, l. 2. v. 613.
Hanc latus angustum iam se cogentis in arctum
Hesperiae, tenuem producit in aequora linguam,
Adriacas flexis claudit quae cornibus undas.
Meminit eiusdem Horatius, l. 1. Sat. 5. v. ult. qua iter ab Roma ad Brundusium usque describitur:
Brundusium longae finis chartaeque viaeque.
Scil. Appiae, quae huc tandem perducta fuit, per Primam et Secundam Italiae regiones. Unde Silius l. 8. v. 575.
Nec non Brundusium, quo desinit Itala tellus.
Denique Festus, Brundismm, inquit, quidam Poete brevitatis causâ, Brendam dixerunt. longitud. 42. 17. latitud. 40. 34. Hodie Brindisi. Addo quod Ioh. de Ianua, a Brunda, h. e. capite vel cornu cervi, urbem hanc dictam vult: Videntur enim, inquit ex Papita, cornua
cervi et caput et figura, in dispositione eiusdem loci. Vide Stephanum de Urbibus et Isidor Origin. l. 15. c. 1. Certe Brundam hanc urbem vocat Arnob. adv. Gentes l. 2. Viderant enim (Romani) currum Simonis magi, et quadrigas igneas Petri ore difflatas, et nominatô Christô evanuisse. Viderant --- pondere praecipitatum suô cruribus iacuisse praefractis: post deinde perlatum Brundam cruclatibus et pudore defessum ex altissimi culminis serursum praecipitâsse fastigio. Poetae item. Festus, Brundusium quidam Poetae brevitatis causâ Brundam dixerunt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Brundusium — Brundusium, s. Brindisi …   Herders Conversations-Lexikon

  • Brindĭsi [2] — Brindĭsi (im Altertum Brundusium oder Brundisium), Kreishauptstadt in der ital. Provinz Lecce, am Adriatischen Meer, an den Eisenbahnen Bologna Otranto und B. Tarent gelegen (s. Plan), Sitz eines Erzbischofs, hat ein von Friedrich II. erbautes… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Spartacus (1960) — Filmdaten Deutscher Titel Spartacus Produktionsland USA …   Deutsch Wikipedia

  • bronze — [ brɔ̃z ] n. m. • 1511; it. bronzo; lat. médiév. °brundium, d o. i. 1 ♦ Alliage de cuivre et d étain. ⇒ airain. Bronzes spéciaux (avec addition de zinc, de plomb, etc.). Statue de bronze. Les anciens canons de bronze. Cloche de bronze. Médaille… …   Encyclopédie Universelle

  • bronzé — bronze [ brɔ̃z ] n. m. • 1511; it. bronzo; lat. médiév. °brundium, d o. i. 1 ♦ Alliage de cuivre et d étain. ⇒ airain. Bronzes spéciaux (avec addition de zinc, de plomb, etc.). Statue de bronze. Les anciens canons de bronze. Cloche de bronze.… …   Encyclopédie Universelle

  • brinde — (brin d ) s. f. Coup qu on boit à la santé de quelqu un. Boire des brindes, porter des brindes. •   Les brindes, les jambons, les grillades [en Allemagne], PELLISSON Lett. hist. t. I, p. 121.    Familièrement. Il est dans les brindes, il est ivre …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • APPIA Via — ab urbe Roma per Capuam Brundusium usque perducebatur. 330. seu 350. mill. pass. longa, ab Appio Claudio Consule constructa, qui eam a porta Capena usque ad urbem Capuam muniendam curavit, ut scribit Frontinus, de Aquaeductib. Perduxit postea… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUMERUS Par — mali ominis habitus, apud Romanos; impar, plenus et faustior. Solinus c. 1. Graci singulis annis XI. dies et quadrantem detrabebant, eosque octies multiplicatos in annum nonum refervabant, ut contractus nonagenarius numerus in tres menses, per… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SALENTINI — populi Italiae, quorum regio (inmare ad Ortum contra Epirum instar peninsulae porrecta) Messapia, et Iapygia, cum Calabria in ora Boreali, Terra d Otranto vulgo, Apuliae Peuceriae ad Occasum contermina, in quâ 3. urbes clarae, Brundusium,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIAE Dux — nonnumquam simpliciter Dux. Iustin. l. 38. c. 9. Hortator illi (Demetrio) Gallimander amicus erat, qui per Arabiae deserta, Ducibus pecuniâ comparatis Babylonem pervenerat. Graece ὁδηγὸς, recentioribus διασώςτας, it. ἀνασώςτας ut qui pro ὁδηγεῖν …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”